monumenta.ch > Plinius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 66
{V} Urbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p. XIIICC, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV. eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereantur ex veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XXMDCCLXV. An English translation of this passage (paragraphs 66-67, based on a slightly different reading) can be found in Paul Halsall's Internet Ancient History Sourcebook